
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 11 von 13 ![]() |
|
Transÿlvaniæ, quod hos tractatus pacificationis eo, quo præscripti
sunt, modo tam iureiurando quam necessarÿs et opportunis literis
ad manus Cæsarea Maiestatis intra certum terminum ab eadem
Sacra Cæsarea Regiaque Maiestate assignatum, consignandis
ratificabunt, approbabunt, et confirmabunt, promittentes, asse-
curantesque ista omnia suprascripta in omnibus punctis et
clausulis suæ Cæsareæ Regiæque Maiestati eiusque in Regno
Hungariæ Successoribus, sincere et inviolate se observaturus esse
Quae tamen ita instituenda erunt, ne res hæc patefiat, similiter
vero Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas, post ratificatorias eo-
rum omnium articulorum literas, suo, liberorum successorum-
que suorum Regum Hungariæ nominee, itidem sub fide Principis
Chirographa et Sigillo datas, si tempora ita ferant, ad prima Co-
mitia, quæ in Regno Hungariæ Maiestas sua celebratura est,
sin minus eo, quod rem hanc quam secretissimam haberi plu-
rimum conferat, atque necesse sit, alio tempore commo-
diori (quod ipsum Cæsaream Maiestas Serenissimo quoque Principi assi-
gnabit, ita ut ratificationes utriusque partis ordinum et Sta-
tuum, uno eodemque tempore fiant) perficiet apud ordines
et Status Hungariæ, quod eadem ratione in omnibus punctis
et Clausulis nihil omnino recedendo ab exemplo seu norma
Serenissimi Principis, ea omnia confirmabunt, approbabunt,
et ratificabunt.
Ultimo convenit, quod omnes et singuli Officiales et ministri,
Seite 11 von 13 ![]() |